monumenta.ch > Plinius > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 35
{XXI} item confitendum habent nec statim amnium utilissimas esse, sicuti nec torrentium ullius, lacusque plurimos salubres. quaenam igitur et cuius generis aptissimae? aliae alibi. Parthorum reges ex Choaspe et Eulaeo tantum bibunt; eae quamvis in longinqua comitantur illos. sed horum placere, non quia sint amnes, apparet, quoniam neque e Tigri neque Euphrate neque e multis aliis bibunt.